monumenta.ch > Beda Venerabilis > 19 > csg68.268 > 8 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 11, 4
Rursus simile est regnum coelorum sagenae in mare missae dicitur, ex omni genere piscium congreganti, quae impleta ad littus educitur, et in vasis boni pisces eliguntur, mali autem proiiciuntur foras. Sancta Ecclesia sagenae comparatur, quia et piscatoribus est commissa, et per eam quisque ad aeternum regnum a praesentis saeculi fluctibus trahitur, ne in aeternae mortis profunda mergatur. Quae ex omni genere piscium congregat, quia ad peccatorum veniam sapientes et fatuos, liberos et servos, divites et pauperes, fortes et infirmos vocat. Unde per Psalmistam Deo dicitur: Ad te omnis caro veniet . Quae sagena, scilicet, tunc universaliter repletur, cum in fine suo humani generis summa concluditur. Quam educunt, et secus littus sedent, quia sicut mare saeculum, ita saeculi finem significat littus maris. In quo scilicet fine boni pisces in vasis eliguntur, mali autem proiiciuntur foras, quia et electus quisque in tabernacula aeterna recipitur, et interni regni luce perdita, ad exteriores tenebras reprobi pertrahuntur. Nunc enim bonos malosque communiter quasi permistos pisces fidei sagena nos continet, sed littus indicat sagena, id est sancta Ecclesia, quid trahebat. Et quidem pisces qui capti fuerint mutari non possunt; nos autem mali capimur, sed in bonitate permutamur. Cogitemus igitur in captione, ne dividamur in littore. Ecce quam grata est vobis hodierna solemnitas, ita ut se non modicum addicat, si cui ex hoc conventu vestro deesse contingat. Quid ergo in die illa acturus est, qui a conspectu iudicis rapitur, ab electorum societate separatur, qui tenebrescit a lumine, cruciatur aeterna combustione? Unde et hanc eamdem comparationem Dominus sub brevitate aperit cum subiungit: Sic erit in consummatione saeculi. Exibunt angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. Hoc iam, fratres charissimi, timendum est potius quam exponendum. Aperta etenim voce tormenta peccantium dicta sunt, ne quis ad ignoratiae suae excusationem recurreret, si quid de aeterno supplicio obscure diceretur. Unde et subditur: Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Utique, Domine.